- ALAE
- I.ALAEAraphenides, Graece, Α᾿λαὶ Α᾿ραφηνίδες, locus itidem Atticae, pars Aegeidis tribus, Braurone, et Marathone non procul, ubi Templum olim et statua Dianae Tauricae, cuius meminêre Euripides et Callimachus. Ibid.II.ALAEUrbs Ciliciae, Hermolao, in Plin. l. 5. c. 27.III.ALAEin Exercitu Romanorum Socii dicebantur, quia plurimum ut alae in avibus, corpus illud Legionem tegebant: alias Cornua, Hinc Ala dextra et sinistra: quarum utraque habebat Equites et Pedites, illos quidem numerô duplô, cum late Socii per oppida et agros sparsi eoque facilius iis habere et tolerare equos, at Romani, nec censu multi, minus Equites tunc erant, et in una urbe hand tam commode habebant, I. Lipsius de Militia Rom. Dial. 7. vide quoque infra Auxilia, Sociale bellum, Vexillarius.IV.ALAEin avibus quod in piscibus pinnae; in navibus remi, qui inde occasione sumptâ quoque reperti sunt. Hinc ob alarum velocitatem Accipiter ventorum symbolum et Soli olim sacer fuit. Imprimis vero columbarum alae celebres, quas proin sibi David optat Ps. 55. v. 7. ut celeri fugâ se subducat ex imminenti periculo. Ubi R. Kimchius notat Reliquas omnes aves, cum volandô fessae sunt, super petram aut super arborem fugere et capi: sed columbam cum est fessa, alarum unam comprimere, et alterâ volare, sicque evadere nec capi, apud Bochart. Hieroz. part. post. l. 1. c. 2. etc. Earum motum maxime observatum in auguriis et auspiciis notum. Unde Propert. l. 4. Eleg. 1.Hoc neque arenosum Libyci Iovis explicat antrum,Aut sibi commissos fibra loquuta Deos.Aut si quis motas cornicis senserit alas,Umbrâque nec Magicis mortua prodit aquis.Plaudunt autem proprie, cum alis aves. Virg. Aen. l. 5. v. 515.Iam vacuo laetum caelo speculatus et alisPlaudentem nigra figit sub nube columbam.Quae vox postea in scenam translata. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium l. 3. Thebaid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.